

Epistola ad Hebraeos*
Caput 9: Versus 14
Obtulit semetipsum.Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novae.Immaculatum.Illius sanguis est immaculatus.Ac operibus mortuis;id est peccatis, quae qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in coelum, sicut nec ille in templum.Viventi.Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum praevaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissae haereditatis, et ita Testamentum factum est firmum.